MYNSINGERUS Joachimus

MYNSINGERUS Joachimus
MYNSINGERUS Joachimus
Stutgardiae cum dente, quod omine non caruit, natus A. C. 1514. fil. Iosephi Cancellarii Caroli V. in Ducatu Wirtembergico, nepos Iohannis Friderico III. Imperatori a Consiliis, in Academia Friburgensi Zasio defuncto A. C. 1535. in Cathedra Iuridica successit; Assessor dein Camerae Imperialis factus A. C. 1548. Principibus Viris mire gratus fuit. Post quae ab Henrico Iuniore Brunsuic. Duce ad Cancellarii munus vocatus, A. C. 1556. et Camerarius hereditarius Brunsuicensis a Iulio Ducefactus, A. C. 1568. Helmstadii in otio vivere coepit, A. C. 1573. Academiae ibi loci erigendae Principi suo suasior, quae proin erecta est, biennio post. Obiit in arce sua Aslebiana, A. C. 1588. 74. Edidit. Poemata, Commentarios in Institutiones et Decretales, Centurias Observation. Cameralium, Decades Consilior. Ordinationem Dicasterii Brunsuic. etc. Melch. Adami Vitis ICtorum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”